TITE-LIVE, Histoire romaine, Livre XXX, §§. 12-17.
(203-201 av. J.-C.)

Histoire de Sophonisbe.


XII [1] Ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque, [2] et vivus, laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur. [3] Cirta caput regni Syphacis erat, eoque se ingens hominum contulit vis. [4] Caedes in eo proelio minor quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat : [5] non plus quinque milia occisa, minus dimidium ejus hominum captum est, impetu in castra facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
[6] Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum, sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum : [7] si se Laelius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. [8] Adsentiente Laelio, praegressus Cirtam evocari ad colloquium principes Cirtensium jubet. Sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante valuit quam rex vinctus in conspectum datus est. [9] Tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae. [10] Et Masinissa, praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo. [11] Intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et, cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis, tum cetero habitu conspexisset regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta ejus : [12] « Omnia quidem ut posses, inquit, in nobis di dederunt virtusque et felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, [13] si genua, si victricem attingere dexteram, precor quaesoque per majestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per hujusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt , [14] hanc veniam supplici des, ut ipse quodcumque fert animus de captiva tua statuas, neque me in cujusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas. [15] Si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem ; [16] quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit vides. Si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque. » [17] Forma erat insignis et florentissima aetas ; itaque cum modo genua, modo dextram amplectens, in id, ne cui Romano traderetur, fidem exposceret, propiusque blanditias jam oratio esset quam preces, [18] non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in venerem praeceps, amore captivae victor captus. Data dextra in id quod petebatur obligandae fidei, in regiam concedit. [19] Institit deinde reputare secum ipse quemadmodum promissi fidem praestaret. Quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium : [20] nuptias in eum ipsum diem parari repente jubet, ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam quae Masinissae jam nupta foret. [21] Factis nuptiis supervenit Laelius, et adeo non dissimulavit improbare se factum, ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam lecto geniali mittere ad Scipionem conatus sit. [22] Victus deinde precibus Masinissae, orantis ut arbitrium utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset ad Scipionem rejiceret, misso Syphace et captivis, ceteras urbes Numidiae quae praesidiis regiis tenebantur adjuvante Masinissa recipit.
XIII [1] Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. [2] Praecedebat ipse vinctus, sequebatur grex nobilium Numidarum. Tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Syphacis, famae gentis victoriam suam augendo addebat:[3] illum esse regem cujus tantum majestati duo potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, [4] ut Scipio, imperator suus, ad amicitiam ejus petendam, relicta provincia Hispania exercituque, duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, [5] Hasdrubal, Poenorum imperator, non ipse modo ad eum in regnum venerit sed etiam filiam ei nuptum dederit. Habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. [6] Sicut ab diis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. [7] Jam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit, ut vita ejus fama mortis et latebris, ferarum modo in silvis rapto viventis, tegeretur. [8] His sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus. Movit et Scipionem cum fortuna pristina viri praesenti fortunae collata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac privatim juncti. [9] Eadem haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo victore. Nam cum Scipio quid sibi voluisset quaereret, qui non societatem solum abnuisset Romanam, sed ultro bellum intulisset, [10] tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma adversus populum Romanum cepisset : « exitum sui furoris eum fuisse, non principium ; [11] tum se insanisse, tum hospitia privata et publica foedera omnia ex animo ejecisse cum Carthaginiensem matronam domum acceperit. [12] Illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam, illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse, donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit. [13] Perdito tamen atque afflicto sibi hoc in miseriis solacii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac Penates eamdem pestem ac furiam transisse videat. [14] Neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam juventa incautiorem ; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse. »
XIV [1] Haec non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam apud aemulum cernens, cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit. [2] Et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut, quo die captam hostem vidisset, eodem matrimonio junctam acciperet et ad Penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret ; [3] et eo foediora haec videbantur Scipioni quod ipsum in Hispania juvenem nullius forma pepulerat captivae. Haec secum volutanti Laelius ac Masinissa supervenerunt. Quos cum pariter ambo et benigno vultu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, [4] abductum in secretum Masinissam sic adloquitur : « Aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad jungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse. [5] Atqui nulla earum virtus est propter quas tibi appetendus visus sim qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. [6] Hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adjecisse velim. Non est, non, mihi crede, tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi, quantum ab circumfusis undique voluptatibus. [7] Qui eas temperantia sua frenavit ac domuit multo majus decus majoremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace victo habemus. [8] Quae me absente strenue ac fortiter fecisti, libenter et commemoravi et memini ; cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. [9] Itaque ipse, conjux, regnum, ager, oppida, homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit praeda populi Romani est, [10] et regem conjugemque ejus, etiam si non civis Carthaginiensis esset, etiam si non patrem ejus imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti ac senatus populique Romani de ea judicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur. [11] Vince animum ; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam majore culpa quam causa culpae est corrumpas. »
XV [1] Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut, quantum res sineret, fidei suae temere obstrictae consuleret - [2] « promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum» -, ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. [3] Ibi, arbitris remotis, cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, [4] ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat, sub cujus custodia regio more, ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam jubet [5] ac simul nuntiare « Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse, quam vir uxori debuerit ; quoniam ejus arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare, ne viva in potestatem Romanorum veniat. [6] Memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset sibi ipsa consuleret. » Hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset : [7] « Accipio, inquit, nuptiale munus, neque ingratum, si nihil majus vir uxori praestare potuit. Hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in funere ineo nupsissem. » [8] Non locuta est ferocius quam acceptum poculum,, nullo trepidationis signo dato, impavide hausit. [9] Quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid, aeger animi, ferox juvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur, [10] nunc, quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit, leniter castigat. [11] Postero die, ut a praesenti motu averteret animum ejus, in tribunal escendit et contionem advocari jussit. Ibi Masinissam primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curilli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat. [12] Addit verbis honorem : « neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos, neque triumphantibus ampliorem eo ornatum. esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat ». [13] Laelium deinde, et ipsum collaudatum, aurea corona donat ; et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati. [14] His honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam, sublato Syphace, omnis Numidiae potiundae.
XVI [1] Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohaverat permunit. [2] Carthaginienses non brevi solum sed prope vano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant perculsi, [3] jam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes; id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. [4] Qui ubi in castra Romana et in praetorium pervenerunt more adulantium (accepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erant) procubuerunt. [5] Conveniens oratio tam humili adulationi fuit non culpam purgantium sed transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque ejus fautores. [6] Veniam civitati petebant civium temeritate bis jam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio; [7] imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem petere; paratis oboedienter servire imperaret quae vellet. [8] Scipio et venisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se non pacem domum reportaturum esse; [9] tamen cum victoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere juste bella et finire. [10] Leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et fugitivos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sint decedant; [11] naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium. [12] Pecuniae summam quantam imperaverit parum convenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio. [13] « His condicionibus, inquit, placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, Romam ad senatum mittite legatos. » [14] Ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe qui moram temporis quaererent dum Hannibal in Africam traiceret, [15] legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos in speciem captivos perfugasque et fugitivos quo impetrabilior pax esset.
XVII [1] Multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. [2] Consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum donec legati Carthaginienses venirent. [3] Supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio in rostra escendit. [4] Ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, [5] tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam immodicam significarent. [6] Itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret. [7] Postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. Gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset; [8] deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum si ita patribus visum esset sine metu et certamine esset regnaturus, [9] dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse. [10] Petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; [11] et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captivos qui Romae in custodia essent remitterent; id sibi amplum apud populares futurum esse. [12] ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse quod eum regem appellaverit, et quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae id patres comprobare ac laudare. [13] Munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset. haec regi praetor mittere jussus: [14] legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum singulorum milium aeris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae loca lautia legatis decreta.

 

retour