Charles POREE
(1676-1742)


PATER
AMORE, VEL ODIO,
ERGA LIBEROS
EXCAECATUS.
FABULA.

ARGUMENTUM

Patricius, pater male cordatus, Philotam filium natu majorem iniquo amore, Eugenium natu minorem odio pariter iniquo prosequebatur. Eugenius ingenio eleganti, animo docili et morigero, indole suavissima ac inprimis singulari in patrem pietate odium injustum tentat avertere, et genitoris, quem unice diligit, benevolentiam sibi conciliare. Sed frustra. Filium optimum et paterna charitate dignissimum procul ablegare Patricius cogitat. Philotas contra durus, indocilis, ferreus, Patri infensus, quo plura experitur paterni amoris testimonia, eo pluribus prodit argumentis ingratum animum, pravamque voluntatem ad omne vitiorum genus propensam, jamque flagitiis exercitatam. Patricius Irenaei viri optimi consiliis, et Dolophili servi callidi artibus adjutus errorem agnoscit suum; quo deposito, resipiscit.


PERSONAE.

PATRICIUS, Pater Philotae et Eugenii.
PHILOTAS, Patricii filius natu major.
EUGENIUS, Patricii filius natu minor.
IRENAEUS, Patricii amicus.
NEOPHYLAX, Philotae et Eugenii moderator.
PHILOSTORGUS, Pater filii male admodum morati.
CASTOROPOLA, Petasorum opifex.
PYRACMON, Faber ferrarius.


SCENA I.
EUGENIUS, IRENAEUS.

EUGENIUS, theatrum subit gemens, et tanquam dolore obrutus in cathedram se conjicit.
Me miserum! Ah!
IRENAEUS, theatrum ingressus dum circumspicit, Eugenium advertit aversa sedentem facie, nec statim agnoscit.
Quis ille secum solus in angulo sedet? Eugenius, ni fallor. Opportune admodum. Salvus sis, Eugeni.
EUGENIUS, quasi ex improviso advocatus surgit, et aegritudinem animi ipso corporis habitu fatetur.
Irenaeum salvere plurimum jubeo.
IRENAEUS.
Patricium patrem tuum aiunt profecturum hodie Rothomagum. Jamne profectus est?
EUGENIUS.
Patrem vidi modo, sed de ista profectione nullum omnino verbum fecit.
IRENAEUS.
Nullum prorsus? non proficiscetur ergo. At at videris mihi valere minus bene. Pallet facies, languent oculi, defluunt genae, labat cervix, vacillat corpus, et vix pedibus insistit. Aegrotas profecto, Eugeni.
EUGENIUS.
Valeo nimium bene.
IRENAEUS.
Quorsum ista spectat oratio? quid obvertis ora?
EUGENIUS.
Ah!
IRENAEUS.
Suspiras. Quis novus suspiria elicit dolor? tametsi novus non est. Ex quo ferme in hanc urbem veni, et in istam intuli pedem domum, te moerore confici et luctu tabescere adverti. Causam rogare sum veritus, at nunc fare, quaeso, quid sit.
EUGENIUS.
Quin potius omitte quaerere.
IRENAEUS.
An refugit animus quod celat, id me coram eloqui? an diffidit mihi?
EUGENIUS.
Nemini tam fidit animus quam tibi. Sedenim quid prodest dolorem obductum vulgare verbis, si neque dolebo minus, et tu dolebis magis.
IRENAEUS.
Erit hoc saltem solatium in luctu, amicum quod habeas tuis condolentem malis.
EUGENIUS.
Durum et triste solatium.
IRENAEUS.
Ut ut est, age, loquere, Eugeni, ne verere, quod te sollicitat et cruciat hoc aperi, et concrede mihi.
EUGENIUS.
Ah! pater! pater!
IRENAEUS.
Patrem quid appellas? an ille vero causa moeroris foret? utrum in danda pecunia parcior?
EUGENIUS.
Leve commemoras malum.
IRENAEUS.
Adolescentibus haud ita leve. An te arctiori, ne libere excurras, continet gyro?
EUGENIUS.
Neque illud est incommodum grave.
IRENAEUS.
Quid ergo?
EUGENIUS.
Aliud doleo.
IRENAEUS.
Quid esse tandem dixerim? an pater non amat satis? an...
EUGENIUS.
Desine plura, vulnus tetigisti.
IRENAEUS.
Non satis amat pater! id falso suspicaris; amat.
EUGENIUS.
Utinam falso, utinam temere! sed nec amat, nec amorem simulat. Ac ne hunc quidem gratum permittit errorem mihi, ut amari me putem.
IRENAEUS.
Inveniam huic remedium malo: faciam ut et ameris, et amari te scias.
EUGENIUS.
Frustra, Irenaee, frsutra id effectum velis quod ipsa mater carissima, dum viveret, In hoc verbo, quod effert tremula voce, prosilit lacrima, dum moreretur, tentavit saepe, nec potuit assequi. Novi animum patris. Mihi jam pridem infensus est. Conspectus aegre patitur meos, invidet suos. Objurgat quotidie, increpat, minitatur. Nescio quod grande denunciat malum: et nisi me fallit metus, brevi, Irenaee, brevi Eugenius dicet tibi longum vale.
IRENAEUS.
Male ominari desine. Non adeo inclemens est pater. Verum an tu satis filius obsequens? nonne illorum es adolescentum ex numero, qui vix ad altitudinem cubiti excrevere, cum sui juris esse volunt, et agunt omnia arbitratu suo. Parentum consilia, monita nihili faciunt, rident etiam quasi jam ipsi sapiant plurimum et delirent patres? ac ne plura interrogem, nonne facto aliquo, vel dicto paternum offendisti animum, et ab amore ad odium traduxisti?
EUGENIUS.
Deum luctus mei conscium testor, nihil fecisse me scientem, vel dixisse, quod tantillum offenderet patrem. Imo nihil omisi quo benevolum facerem mihi. Blanditus sum, obsecutus in omnibus; flevi, suspiravi; blanditias, obsequias, fletus, suspiria contempsit mea. Ille vix me dignatur alloqui. Filium appellat nunquam. Usque adeo patris non solum mores et animum, sed et ipsum nomen velle videtur deponere.
IRENAEUS.
Sic sunt, ut amici, ita patres quidam in amando severiores, blanditias neque adhibent, neque admittunt; sive ita fert ingenium, sive ita suadet ratio.
EUGENIUS.
Non ita fert ingenium patris. Philotam fratrem meum habet in deliciis, gestat in oculis, palpat, blanditur, pecuniam, vestes, et quidem splendidas, largitur affatim, quodque his longe pluris facio, amorem huic totum impertit suum.
IRENAEUS.
Sentio te parum liberali uti patre; at non ideo patrem odisse fas est.
EUGENIUS.
Oderim patrem! potius, ah! potius oderim lucem! amo patrem, Irenaee, vel durum, vel inclementem, vel infensum mihi. Amo, neque amare desinam. Sed heu! quam miserum est! quam acerbum, odio esse, cum diligas, et ille esse odio a quo diligi maxime velis Verba ultima franguntur singultibus, et desinunt in lacrimas, et debeas.
IRENAEUS.
Compesce lacrimas, Eugeni; calamitatem tuam respiciet innocentum tutor Deus. Ipse patrem alloquar tuum, et nisi ferreus sit, (nec est) ejus emolliam et inflectam animum.
PATRICIUS in post-scenio.
Intra semi-horam parata sint omnia.
EUGENIUS.
Audio vocem patris. Abeo, ne me praesentem excipiat modis te seque indignis. Tibi se commendat infelix Eugenius.
IRENAEUS.
Securus esto; quid tua causa fecerim, et profecerim mox renunciabo.


SCENA II.
PATRICIUS, IRENAEUS.

IRENAEUS.
Salutem tibi plurimam, Patrici; quomodo vales?
PATRICIUS.
Eh! sat belle: tussim illam molestam et importunam quae me angebat male, excussi tandem, et expui. Tussit et exscreat. Hem, hem, ausculta. Jam clara est vox et liquida. Hem, hem, audis?
IRENAEUS.
Audio et gratulor. Te profecturum hodie Rothomagum dixit aliquis. Ita ne vero?
PATRICIUS.
Sic est. At nonne tu isthic cum aliquo loquebare modo?
IRENAEUS.
Sermonem habebam cum uno ex liberis tuis, qui mihi placet admodum; est ille natura, ingenio, moribus suavis.
PATRICIUS.
Ha, ha, ha, he!  apud me laudandus scilicet! quasi vero eximias Philotae dotes probe cognitas non habeam.
IRENAEUS.
De Philota non loquor, neque...
PATRICIUS.
De quo loqueris ergo?
IRENAEUS.
De Eugenio.
PATRICIUS.
De Eugenio loqueris! he...
IRENAEUS.
Maxime, teque parentum judico fortunatissimum, hujus adolescentuli virtutes si bene noveris.
PATRICIUS.
Novi satis.
IRENAEUS.
Ergo te beatum nosti.
PATRICIUS.
Abi, non fungeris liberalis officium viri, qui me praesentem irrideas, et mihi exprobes meae opprobrium domus.
IRENAEUS.
Ego te irrideo! neutiquam. Tibi gaudeo qui talem habeas filium.
PATRICIUS.
Filium. Cave dixeris. Non est jam meus, illum abdico, et sentiet brevi...
IRENAEUS.
Non satis (pace tua dixerim) attendis quid dicas, et ista si te crederem loqui ex animo, haud facile dixtis ignoscerem.
PATRICIUS.
Neque ego homini ignosco, qui me sciens volensque ad iracundiam provocet.
IRENAEUS.
Quis te ad iracundiam provocat? an non licet filium laudare coram patre?
PATRICIUS.
Non hercle, non licet, neque pati debet pater laudari filium qui vituperandus sit; excusari, qui sit accusandus, qui... eh...
IRENAEUS.
Quid ergo mali tantum admisit Eugenius? aut quo nomine accusandus venit? quid fecit?
PATRICIUS.
Fecit, fecit... nescio.
IRENAEUS.
An te non reveretur ut decet? an paterna detrectat imperia?
PATRICIUS.
Si detrectaret, ah... non ferret impune.
IRENAEUS.
An familiaritatibus se applicuit malis? an convivatur? an ludit?
PATRICIUS.
Utrum ad improbos se adjunxerit haud scio.
IRENAEUS.
Atqui tamen id scire oportuit.
PATRICIUS.
Convivari quidem et ludere non puto; deest enim pecunia.
IRENAEUS.
Nihilne das pecuniae?
PATRICIUS.
Oh! nihil plane.
IRENAEUS.
Nihil! istud non probo, scio pecuniam esse plurimi irritamentum mali: neque profundendam temere in adolescentum manus. At neque deneganda omnino est; sed modice suppeditanda, ut aequales inter liberaliter vivant, atque utendo discant uti. Itaque auctor tibi ego sim...
PATRICIUS.
Apage te cum tuis consiliis. Sunt illa quidem optima, sed alteri serva, vel tibi.


SCENA III.
CASTOROPOLA, PATRICIUS, IRENAEUS.

CASTOROPOLA.
Petasos affero, Patrici, quos et quales imperasti.
PATRICIUS.
Ostende, Castoropola.
CASTOROPOLA.
Vide.
PATRICIUS.
Quos et quales imperavi scilicet.
CASTOROPOLA.
Omnino. Alterum postulasti nudum et inornatum, densum et bene stipatum, qui aetatem et senium ferre possit: hic talis est.
PATRICIUS.
He! fortasse quidem. alter vero...
CASTOROPOLA.
Alterum voluisti nitidum, elegantem, et splendide ornatum. Talem istum exhibeo.
PATRICIUS.
Elegantius quid volui et splendidius.
CASTOROPOLA.
Nihil in urbe, vel in aula elegantius videris aut splendidius. Istam intuere cristam mollem, patulam, comantem, niveam, istum contemplare limbum auro contextum purissimo, punctis distinctum eminentibus, et opere hispanico denticulatum. An non probas?
PATRICIUS.
Non plane improbo; sed vereor ne iste pileus ornando Philotae capiti non sit idoneus satis.
CASTOROPOLA.
Ne verere: si dubitas, in ejus capite experire.
PATRICIUS.
In meo prius experiar capite. Petasum suo imponit capiti. Quid censes, Irenaee? an iste petasus me ornat satis?
IRENAEUS.
Quin imo te ornat nimis.
PATRICIUS.
Cum essem junior, gaudebam istis elegantibus capitis ornamentis; hunc igitur petasum Philotae, illum Eugenio trade, Castoropola. Utriusque pretium subinde accipies.


SCENA IV.
PATRICIUS, IRENAEUS.

IRENAEUS.
Tantumne inter liberos statuis discriminis, Patrici, ut alteri splendidum ac superbum capitis tegmen, alteri nudum ac prope sordidum destines.
PATRICIUS.
Tantum inter liberos statuo discriminis, quantum ipsa constituit aetas et natura. An tu filium natu minorem aequaliter cum majore ornatum velis?
IRENAEUS.
Aequalitatem non exigo, quam tamen adhibent parentes quidem bene cordati. Sed volo similitudinem. Ibi sit vestitus similis, ac prope communis, ubi est similitudo fortunae et sanguinis communio.
PATRICIUS.
Similis, communis, similitudo, communio, praeclara oratio. Isti parentes bene cordati quorum laudas institutum, liberos arbitrio vestiunt et ornant suo, nonne?
IRENAEUS.
Prorsus.
PATRICIUS.
Permitte, obsecro, ut meos quoque arbitratu vestiam et exornem meo.
IRENAEUS.
Permitto; unum oro quod attinet ad Eugenium...
PATRICIUS.
Etiam ad Eugenium redis?
IRENAEUS.
Redeo ut mox recedam, cum de illo mihi respondendo feceris satis. Dic igitur, quaeso, in te quid peccaverit infelix adolescens. Quo enim magis magisque animum in omnes intendo partes, hoc minus occurrit quid fecerit, aut facere vero potuerit.
PATRICIUS.
Fecit...
IRENAEUS.
Age, eloquere.
PATRICIUS.
Fecit...
IRENAEUS.
Quid fecit tandem?
PATRICIUS.
Fecit... fecit ut non possim amare.
IRENAEUS.
Amare non potes?
PATRICIUS.
Non possum.
IRENAEUS.
Pater es, et filium amare non potes?
PATRICIUS.
Non possum, inquam.
IRENAEUS.
Aliter sentis, aliter loqueris.
PATRICIUS.
Idem sentio, idem loquor, rem ita dico ut est.
IRENAEUS.
Atqui idipsum miror, ita rem esse ut dicis. Fateor quosdam esse liberos tam male natos, adeo informes corpore, aut perversos ingenio, ut illis aegre parentes arrideant.
PATRICIUS.
Bene tu quidem.
IRENAEUS.
Pater in filii vultu et moribus vultum et mores quaerit suos, nec invenit.
PATRICIUS.
Recte.
IRENAEUS.
Speravit habiturum se in filio columen et ornamentum domus. Filium habet ejusmodi qui patrium obscuret magis quam illustret genus.
PATRICIUS.
Maxime.
IRENAEUS.
Ista paternum amorem restinguere aliquatenus possunt, extinguere prorsus non debent; vincat oportet fastidii sensum natura vel ratio. Excuset liberorum vitia, et quodammodo imminuat: virtutes contra, si quae sunt, (et sunt semper aliquae) augeat et amplificet. Faciat omnino illa, quod speculum concavum, cujus ope res crescere videntur vel decrescere, prout hanc vel illam vitri faciem obverteris.
PATRICIUS.
Faciat ratio, in liberorum vitiis, quod speculum concavum, cujus ope res videntur crescere vel decrescere, prout haec vel illa facies obvertitur: egregie philosopharis, et perite. Vis ergo amari filium qui non sit amabilis.
IRENAEUS.
Annon hac ipsa re amabilis est quod filius est? non satis est miserum adolescentem suis onerari vitiis, et saepe quidem a parente transmissis, Patricius aperit caput, et gratias agit, quasi verba ad se pertineant, nisi parentis odio laboret.
PATRICIUS.
Filius oneratur vitiis a parente transmissis. Egregiis me sane ornas laudibus.
IRENAEUS.
Quae dico, ea de te vel de Eugenio cave dicta existimes. Habet ille profecto, quod ametur; neque adolescentem alium facile reperias quem blandiore oculo natura respexerit.
PATRICIUS.
Non cessabis laudare vitium?
IRENAEUS.
Virtutem laudo. Sed noli effervescere; amas Philotam nonne?
PATRICIUS.
Amo certe, et est amore dignus adolescens. Adolescens nimirum! adolescens. Vah! illum peraeque tibi ac mihi notum esse oportuit.
IRENAEUS.
Mihi fortasse magis notus est quam tibi, quid autem in illo tam eximium vides, quod in Eugenio requiras?
PATRICIUS.
Video... video... omnia. Elegans est, urbanus, comis, lepidus, ingeniosus. Amat me praeterea. Amat...oh! nihil supra.
IRENAEUS.
Amore illi non concedit Eugenius, hoc certo affirmare licet.
PATRICIUS.
Eugenius nempe, Eugenius. Num semel amplexus petiit meos? num blanditus est? num?
IRENAEUS.
Quomodo blandiatur vel tuos amplexus petat quem ad te non sinis accedre? quod ad mores attinet, nihil dicam gravius, nunc dico tamen: optandum ut Philotas tam sit vitae integer quam Eugenius. Qui enim nimium amantur a parentibus, amant se ipsi vulgo nimium, et...
PATRICIUS.
Ausculta, si placet. Jocone an serio ista dicas, nescio. Displicet sane multum oratio tua, et nisi amicus esses et affinis... parco pluribus. Caput aperit quasi abiturus et aegre se retineri patitur. Vale.
IRENAEUS.
Manedum, Patrici, ego tibi molestus esse nequaquam volo. Id unum volo, ea ne ignores quae tua interest scire et ibi aperias oculos, ubi...
PATRICIUS.
Aperti sunt satis. Tu claude tuos, si quid displicet.
IRENAEUS.
Tene tam diu amore vel odio excaecatum, nihil in liberorum vita et moribus dispicere, et vel odisse, vel amare sine ratione et modo? verum esto sane. Si nihil ad te, quid ad me? Fingit abire se velle.
PATRICIUS, Irenaeum retinens.
Age tandem quid est in quo Philotam arguas.
IRENAEUS.
Nihil; ne forte succenseas.
PATRICIUS.
Dic tamen.
IRENAEUS.
Displiceret oratio mea.
PATRICIUS.
Obsecro te, ne me silentio torqueas.
IRENAEUS.
Illud quodcumque est, malim te ex aliis, quam ex me cognoscere.
PATRICIUS.
Cognoscam modo. Heus Dolophile!
DOLOPHILUS in post-scenio.
Quid jubes, here?
PATRICIUS.
Adesdum.


SCENA V.
DOLOPHILUS, PATRICIUS, IRENAEUS.

DOLOPHILUS.
Adsum.
PATRICIUS.
Neophilax estne intus?
DOLOPHILUS.
Credo esse in cubiculo vicino cum Philota et Eugenio.
PATRICIUS.
Illum accersa ocyus.


SCENA VI.
PATRICIUS, IRENAEUS.

PATRICIUS.
Tametsi illum ssevocare juverit; et interrogare semotis testibus.
IRENAEUS.
Quid ita?
PATRICIUS.
Quia sic liberius se prodit veritas.
IRENAEUS.
Praesentem igitur me non admittis?
PATRICIUS.
Isthic resiste paululum, mox ad te redeo.
IRENAEUS.
Imo tu Neophilactem isthic, semotis testibus interrogato, dum ibo ad Dyscolopatrem, qui ex me quaerebat nuper num cogitarem brevi Rothomagum. Illuc te proficisci renuncio.
PATRICIUS.
Operam ipsi meam promitte, si quid illic ejus causa praestare potero. Sed me admoneat ocius quid velit: nam proficiscar brevi.
IRENAEUS.
Aut ille admonebit statim, aut ego quam primum admonebo.


SCENA VII.
PATRICIUS, NEOPHILAX.

PATRICIUS.
Accede, Neophilax, accede proprius et ausculta.
NEOPHILAX.
Ad omnia me promptum vides.
PATRICIUS.
Liberos a quindecim diebus tibi moderandos tradidi.
NEOPHILAX.
Non est, opinor, quod te facti poeniteat.
PATRICIUS.
He! nondum quidem. Ego te unum elegi e multis. Hoc non ignoras.
NEOPHILAX.
Neque ignoro, neque sum immemor.
PATRICIUS.
Causa deligendi fuit, quod te prae caeteris candidum et apertum in dictis credidi.
NEOPHILAX.
Honorifice de me sentis, et vere.
PATRICIUS.
Neque vero adulatores fero.
NEOPHILAX.
Neque vero sunt ferendi.
PATRICIUS.
Neque illos parentes ineptos et stolidos probo, qui mira de liberis audire amant, quia ipsi mira praedicant.
NEOPHILAX.
Neque vero sunt probandi.
PATRICIUS.
Loquere igitur aperte et candide; an satisfaciunt liberi?
NEOPHILAX.
He, he...
PATRICIUS.
Age, dic, ne dubita. Philotas nonne sedulus in officiis et diligens.
NEOPHILAX.
Imo nulli magistro satisfacit, nihil audit, nihil attendit, nihil capit.
PATRICIUS.
Tanto melius, tanto melius. Ista levitas signum habet vividi et acris ingenii. Ego sic eram, cum id essem aetatis. Eugenius autem quid?
NEOPHILAX.
Eugenius totum se tradit magistris et artibus. Ille scribendo manum exercet, legendo mentem excolit, historiae dat operam, Geographiae, Philosophiae, Mathematicis...
PATRICIUS.
Satis est, satis est. Philotas nonne vita et moribus suavis, honestus, integer?
NEOPHILAX.
Imo procax, petulans, fraeni impatiens; amans sui plus aequo, et male metuo...
PATRICIUS.
Ne metue. Defervescent paulatim adolescentiae cupiditates et velut generosa vina, cum deferbuerint, mitescent. Eugenius vero?
NEOPHILAX.
Eugenio nihil suavius est in agendo. In loquendo prudens, urbanus, verecundus...
PATRICIUS.
Hon... das mihi verba, Neophilax; neque de Philota, neque de Eugenio vera loqueris.
NEOPHILAX.
De utroque vera loquor. Illud addam de Philota, ipsum absenti tibi male aliquando dicere, et reverentiam patri debitam violare dictis et jocis. Frustra moneo, arguo... ridet me...
PATRICIUS risum Neophilactis imitatur ridicule.
He, he, he. Ridet te.
NEOPHILAX.
Minatur etiam, et me onerat conviciis.
PATRICIUS.
Vellem te quoque plagis onerasset, et parum abest...
NEOPHILAX.
Heu! quid ita?
PATRICIUS.
Quia maledictus es, calumniator, sycophanta.
NEOPHILAX.
Ista non merui nomina, neque is ego sum qui...
PATRICIUS.
Tu scilicet coram me filio maledicas meo.
NEOPHILAX.
Vera audire voluisti, vera audivisti.
PATRICIUS.
Abi, et liberos ad me mitte.


SCENA VIII.
PATRICIUS solus.

Ah! nimium jam sentio. Philotae parantur insidiae. Irenaeus, Neophilax inter se congruunt ambo illum ut in suspicionem et invidiam vocent apud patrem. Sed nil agunt. Non sic luditur Patricius; quo magis de filio detrahent, hoc erit carior mihi. Amorem conantur meum restinguere, et accendunt magis.


SCENA IX.
PATRICIUS, EUGENIUS.

PATRICIUS.
Quis ille restitat ad januam? ingredere, fili, ingredere. Quo pergis, Eugeni?
EUGENIUS.
Nonne jubes ingredi, pater amantissime.
PATRICIUS.
Non te, sed filium.
EUGENIUS.
Ignosce errori. Vocatum me credideram: ipse me Neophilax nomine advocavit tuo.
PATRICIUS.
Te alloquar modo, sed Philotam prius.
EUGENIUS.
Ubi voles, adero, pater carissime, et mandata tua excipiam lubens.
PATRICIUS cum motu indignationis.
Eh!...


SCENA X.
PHILOTAS, PATRICIUS.

PATRICIUS.
Accede, nate, patris amplexum pete.
PHILOTAS a parte.
Ah! quam es importunus!
PATRICIUS.
Quid ais, mea vita?
PHILOTAS.
Timeo ne sim importunus.
PATRICIUS.
Patri injuriam facis, fili suavissime; assideamus. Quomodo vales, delicium meum?
PHILOTAS.
Non male.
PATRICIUS.
Quid hoc est? ut ornatus es? cur non habes linteolum elegantius, quo fauces et collum protegas?
PHILOTAS.
Non...
PATRICIUS.
Emendum curabo, mea lux, placetne iste petasus, quem tibi comparavi modo.
PHILOTAS.
Non displicet.
PATRICIUS.
Impone capiti, ut videam num apte deceat... Illum sic dirige ut ne frontem obumbret nimis.
PHILOTAS.
Ahi!
PATRICIUS.
Quid gemis? an te laesit umprudens manus.
PHILOTAS.
Leviter, ac ne vix quidem... atenim quam elegantem annulum digito, quam nitidam annulo gemmam geris?
PATRICIUS.
Nuptiale donum est; matri dederam tuae, cum illa mihi desponderetur, ex ejus capsula eduxi hodie.
PHILOTAS.
Sine, quaeso, annulum istum inspiciam diligentius.
PATRICIUS.
Ipsum digito insere... convenit digitus annulo.
PHILOTAS.
Convenit et annulus digito, sed recipe.
PATRICIUS.
Imo, tibi habe, mi animule.
PHILOTAS.
Quid ais, pater?
PATRICIUS.
Quod fieri volo, meum corculum.
PHILOTAS.
Ego ne quod maternum fuit, quod paternum est digito circumferam?
PATRICIUS.
Sic placet. Dum isto me annulo exoneras, moerore levas qui mihi ex conjugis optimae fato objicitur.
PHILOTAS.
Fuit illa mulier bona, nisi foret plus aequo pia, et moribus nimium simplex.
PATRICIUS.
Ipsam laudare abstine, dolorem renovas. Heu! hoi...
PHILOTAS.
Ejus abstinebo laudibus; tu abstine fletibus. Ego te annulo isto, propter moerorem quem objcit, levabo. Quandonam autem te dabis in viam? nam te profecturum aliquo inaudivi mane.
PATRICIUS.
Proficiscar modo. Nonne hoc dolet tibi, patre quod sis cariturus aliquot dies?
PHILOTAS.
Id doleo maxime. Quid me autem vocasti?
PATRICIUS.
Rescire te aliquid oportuit, quod mihi dictum est.
PHILOTAS.
Quid isthuc autem?
PATRICIUS.
Dixit Neophilax te... non satis diligentem in officiis, te... minus sanctum moribus, te... non ita reverenter de me loqui aliquando.
PHILOTAS.
Dixit hoc Neophilax.
PATRICIUS.
Dixit.
PHILOTAS.
O Superi! eo ne temeritatis devenisse quemquam?...
PATRICIUS.
Noli excandescere, anima mea, ne fervor iste tumultum excitet in stomacho.
PHILOTAS.
Me nempe maledictis violari patiar lentus? hoc ipse pateris,et amas!
PATRICIUS.
Maledixit Neophilax; sed maledicenti non credidi.
PHILOTAS.
Et credidisti, et credis.
PATRICIUS.
Ne vivam, si credidi, aut credo.
PHILOTAS.
Si non credidisti, si non credis, si me amas, istum calumniatorem domo abige.
PATRICIUS.
At...
PHILOTAS.
Quid?
PATRICIUS.
Te propter jam quatuor vitae moderatores amovimus a sex mensibus.
PHILOTAS.
Amove et istum Neophilactem.
PATRICIUS.
At est bonus vir, et...
PHILOTAS.
Est bonus vir, homo maledictus.
PATRICIUS.
Maledicat; quid tum? si non habeo fidem?
PHILOTAS.
Non habes fidem modo, sed habebis postea. Sic ego invidiae et calumniae telis semper patebo miser, Fletum simulat et sic ridet ut spectator risum advertat quem Pater fletum interpretatur. Et quia suspiciosus est amor, quo amas magis, hoc me suspectum magis habebis.
PATRICIUS.
Cave dixeris. Nemini credo de te, his tantum credam oculis... Patrem amplectere antequam ingrediatur viam... iterum... vix possum tenere lacrimas. Heu!... hoi...
PHILOTAS.
Flere meum est, pater. Nam qui potero ferre desiderium tui. Heu! hoi...
PATRICIUS.
Ut amat! Abstergit fictas Philotae lacrimas. Parce fletibus, ocule mi, patre non carebis diu.
PHILOTAS.
Quoniam vetas, non flebo, vel fletus occulam. Vale.
PATRICIUS.
Vive patris memor, dilecte fili. Ut amat! ut amat! Quis me felicior viveret pater, si praeter hunc Philotam nulla foret soboles mihi, sed ablegandus domo Eugenius, et ad aliquot annos aliquo deportandus. Quamdiu enim erit domi, erunt semper malevoli, qui Philotae amorem invideant meum, et bene agenti maledicant.


SCENA XI.
EUGENIUS, PATRICIUS.

PATRICIUS.
Quis pulsat fores? Tune iterum fili?
EUGENIUS.
Non, pater suavissime, non filius, sed Eugenius. Jamne licet ingredi?
PATRICIUS in cathedra sedens.
Licet, ingredere.
EUGENIUS ad patrem accedens trepide, ut complectatur.
Ah! pater, quam mihi suave est ad te proprius accedere, et...
PATRICIUS filium a se removens.
Remove te, juvenum audacissime; ubi reverentia patri debita?
EUGENIUS.
Reverentiam vicit amor, non expulit.
PATRICIUS.
Scisne qua de causa vocari te jusserim?
EUGENIUS.
Nequaquam, pater carissime; sed aiunt te profecturum hodie, nescio quo. An licebit Eugenio te comitari tantulum?
PATRICIUS.
Te comite nihil opus est.
EUGENIUS.
Iter tibi fortunet Deus! an te brevi habebimus reducem, pater optatissime?
PATRICIUS.
Reducem videbis citius, quam velis.
EUGENIUS.
Quid ais, pater desideratissime? An potest mihi redire ocius, quem semper adesse praesentem oculis velim.
PATRICIUS.
Mitte verba ad blanditias per fraudem composita, et ausculta quid velim?
EUGENIUS.
Ausculto, pater amantissime.
PATRICIUS.
Sed mihi sine mora obtemperatum volo.
EUGENIUS.
Eugenium habebis morigerum, et obsequentem in omnibus.
PATRICIUS.
Bene est. Collige igitur sarcinulas, et compara te ad proficiscendum, ubi rediero.
EUGENIUS.
Quo me mittis, pater, quo vis proficisci?
PATRICIUS.
Omitte quaerere, et jussa facesse.
EUGENIUS.
Ah! pater intellego quid velis, vis me ablegare domo.
PATRICIUS.
Intelligis quod est, et eo quidem te amandabo, unde neque facilis, neque promptus sit reditus.
EUGENIUS ad patris genua accidens.
Pater, dilectissime pater, ego te per Deum immortalem, per illam quam dedisti vitam, per has lacrimas, per quicquid paternum flectere animum potest, oro, ne me expellas domo...Patere...
PATRICIUS surgit, illum prosequitur Eugenius, et iterum ad ejus pedes accidit.
Te nimium patior diu.
EUGENIUS ad patris pedes provolutus.
Patere me apud te potius, quam alibi miserum vivere. Non peto blanditias, quas non merui. Quanquam!... sed illas habet frater; non invidebo, neque expostulabo. Quod si quando querelas invito extorserit dolor, de me uno querar, unum me accusabo quod parentis optimi amorem arte nulla demereri unquam potuerim.
PATRICIUS.
Surge, et ne mihi aures obtunde amplius.
EUGENIUS.
Pater carissime.
PATRICIUS.
Non tu te amovebis isthinc.
EUGENIUS surgens.
Memineris te patrem.
PATRICIUS.
Per superos, nisi abcesseris, ego maledicam tibi.
EUGENIUS comminatione Patris perculsus titubat, ac prope corruit.
Ah!
PATRICIUS.
Euge ocius.
EUGENIUS recedendo vacillat, haeret aliquandiu scenae adnixus, patrem respicit blande, et flebiliter abscedit.
Vale, igitur pater... Ah!
PATRICIUS.
Fatendum quod res est, me prope lacrimis commovit suis, et nisi expulissem ocius, justam iracundiam dolore vicisset suo. Sed obfirmandum pectus, et adversus insidiosas preces obdurandum. Euge pectus, euge, muliebres sensus exue, viriles concipe.


SCENA XII.
DOLOPHILUS, PATRICIUS.

DOLOPHILUS.
Here, parata sunt omnia; nihil est in mora cur viam ineas, ubi libitum erit.
PATRICIUS.
Factum bene: Proficiscor. Dum redeo, ibis ad Crysaldum.
DOLOPHILUS.
Ad Crysaldum mercatorem qui nobis annonam providere solet.
PATRICIUS.
Ad ipsum Crysaldum mercatorem.
DOLOPHILUS.
Ut nobis cibos in esuriales ferias provideat, optimos scilicet.
PATRICIUS.
Non hoc agitur.
DOLOPHILUS.
Nempe ut nobis vina comparet salubriora.
PATRICIUS.
Neque istud volo.
DOLOPHILUS.
Id ego pervelim.
PATRICIUS.
Rogabis ut inquirat sedulo num quis navigaturus sit brevi ad Insulas Americae, et in ejus navi sedem pretio conducat.
DOLOPHILUS.
An tu eo migrare velis ista aetate?
PATRICIUS.
Omitte interrogare, et imperata facesse.
DOLOPHILUS.
Faciam, nihil est praeterea quod imperes?
PATRICIUS.
Diligenter observabis quicquid absente me domi peractum fuerit. Imprimis numquid peccaverit in Philotam Eugenius, num debitum fratri obsequium praestiterit, et me reducem monebis.
DOLOPHILUS.
Monebo, et cavebo, dum aberis, ne quid rei familiaris pereat tibi: a parte, vel mihi.


SCENA XIII.
PATRICIUS, IRENAEUS.

IRENAEUS.
Dyscolopatrem adivi, et vidi, luctu perditum inveni.
PATRICIUS.
Quae causa luctus?
IRENAEUS.
Filium immerentem, ut aufugeret domo, inclementia pepulit sua.
PATRICIUS.
Immerentem expulit! factum improbe.
IRENAEUS.
In illo vestigando jam totus est, id unum cogitat, rogat, ut de illo, dum iter facis, tu quoque diligenter et sollerter inquiras.
PATRICIUS.
Inquiram, et perquiram; tu vide ut de iis solum quaearas ad te quae pertinent.
IRENAEUS.
Istud videbo. Tune vero cognovisti de liberorum vita, et moribus.
PATRICIUS.
Dixi tibi; omitte liberos meos, et res tuas age.
IRENAEUS.
Dum res tuas ago, tum quoque ago meas. Amicitia et affinitate tibi sum conjunctissimus. Quam bene tua et tuorum causa velim, non ignoras.
PATRICIUS.
Mea sane causa, vir optime, qui discordiae facem aedibus inferas meis.
IRENAEUS.
Superi! iniquitatem hominum! quid mihi vel tibi cum ista tua discordiae face?
PATRICIUS.
Id scio quod me scire nescis.
IRENAEUS.
Aperta loquere.
PATRICIUS.
Quasi vero non tu Neophilactem instruxeris Philotae accusatorem et subornaveris!
IRENAEUS.
Ego Neophilactem instruxi et subornavi, quem nunquam arcane sum allocutus, quem vix de facie novi.
PATRICIUS.
Quem te non nosse fingis, sed nihil egisti. Non ita credulus est Patricius.
IRENAEUS.
Scio te quaedam, et quibusdam non facile credere. Verum omittamus sane Philotam, et de Eugenio...
PATRICIUS.
De Eugenio ipso sile, et quiesce. Ille te verbis delusit malis, te sibi benevolum, te Philotae infensum reddidit, sed brevi sentiet quo sua ipsum fraus, quo perduxerit parta dolo benevolentia.
IRENAEUS.
Quid ais?
PATRICIUS.
Nihil. Videamus quid Philostorgus velit. Quid times ingredi, Philostorge?


SCENA XIV.
PHILOSTORGUS, PATRICIUS, IRENAEUS.

PHILOSTORGUS.
Vereor ne vobis molestus interveniam.
PATRICIUS.
Non is est, qui molestus cuiquam aut usquam sis. Tametsi proficiscor Rothomagum.
PHILOSTORGUS.
Ideoque nolim tibi moram facere.
PATRICIUS.
Semihora citius aut tardius proficiscar, nihil admodum interest. Quid est autem quod ad nos venias subtristi vultu. An tibi debitor aliquis fefellit fiem?
PHILOSTORGUS.
Enim vero me fefellit aliquis non pecuniae debitor, sed rei longe pretiosioris.
PATRICIUS.
Pecunia, his praesertim temporibus, res sane pretio aestimabilis, quaenam igitur alia jactura tibi tantum obtulit moeroris?
PHILOSTORGUS.
Dicam: nisi audire alterutri grave set.
PATRICIUS.
Id erit mihi gratissimum.
IRENAEUS.
Gratum erit audire, si modo re aut consilio juvare te potero.
PHILOSTORGUS.
Consilio poteris.
PATRICIUS.
Sede, obsecro, et rem ut aiunt ab ovo ad mala eloquere, ut melius tibi consulamus.
PHILOSTORGUS.
Unicum habeo filium.
PATRICIUS.
Annon satis est? ego duos tantum habeo, et abundo uno.
PHILOSTORGUS.
Non id dolet mihi, quod unicus sit filius: at filium qui unicus est, non eum esse quem velim, id doleo, id queror. Ah! si scires, Hic erumpunt lacrimae.
IRENAEUS.
Contine lacrimas, Philostorge; peccare adolescentem nihil mirum est. Multa fert secum adolescentia, quae ratio postmodum, aetasque corrigunt.
PHILOSTORGUS.
In filio nihil ratio corrigit, imo crescunt vitia cum aetate, et corroboratur in dies jam adulta improbitas.
PATRICIUS.
Illud saepe audivi, ut arbores, sic liberos, tales esse, quales ab ortu finxeris.
PHILOSTORGUS.
Recte dicis; idque sum expertus in filio quem lenitate et blanditiis male perdidi.
IRENAEUS.
Audis, Patrici.
PATRICIUS.
Optime; patrem coram liberis severum oportet esse.
PHILOSTORGUS.
Patrem quid esse deceat, non attendit imprudens amor. Hunc solum habebam filium. Quid facerem? in hoc solo totus eram. Coepi indulgens blandiri, nihil facere vel dicere quod adolescentis offenderet animum, nullis laboribus pro eo, nullis sumptibus parcere. Interim saepe admonebant amici.
PATRICIUS.
Bene monebant.
PHILOSTORGUS.
Et clamitabant: quid agis, Philostorge, corrumpis adolescentem; perdis filium. Si perdo, mihi perdo, respondebam illis, et aures bene monentibus obstruebam.
PATRICIUS.
Debuisti attendere.
PHILOSTORGUS.
Sperabam scilicet me tot beneficia ponere apud gratum, et memorem animum. Haec, inquiebam, referet aliquando cum gratia. Erit senectae dulce solatium meae: in ejus amore suaviter conquiescam. O spes fallaces! o expectationem parentum irritam! jam oblitus est ingratus quanto labore adolescentiam educaverim suam. Vix me respicit, nihil veretur. Maleficia pro beneficiis, contumelias pro blanditiis, odium pro amore rependit perfidus.
PATRICIUS.
Jam intelligo quis tibi debitor, et qua in re fidem fefellerit. Sed dignam meritis mercedem tulisti. Aliter instituendus erat filius, nec amore malo perdendus.
IRENAEUS, a parte, ad Philostorgum.
O coecitatem animi! verum an caeteris rebus satisfacit? an probe vivit?
PHILOSTORGUS.
Imo, nec rei, nec famae parcit, atque illud ipsum est, quod me cruciat maxime. Quamdiu fuit aetas tenerior, semina virtutum neglexi animo ejus immitere, ratus id me commodius facturum, cum adlevisset; veritus praeterea, ne, quod aiunt fieri, praematura virtus vim hebetaret ingenii.
IRENAEUS.
Quasi vero noceat ingenio virtus, neque altera cum altero possit adolescente consistere; sed nihil egisti quod non parentes faciant plerique. Liberorum corpora magis curant, quam ingenium, ingenium, magis quam mores. A teneris unguiculis formatur puer ad molle quoddam, et effoeminatum vivendi genus.
PATRICIUS.
Attendis.
PHILOSTORGUS.
Attendo.
IRENAEUS.
Vix pedibus insistit, vix balbutit, cum jam docetur blanditias dicere, lepide garrire, molliter cantitare, multa quaerere, multa audire. Parco pluribus... Interea virtutum nulla sit mentio. Et miramur quid sit quod adolescentes hodie sint vitiosiores ante duodecimum aetatis annum, quam olim ante vigesimum forent. Facit hoc non ingenium maturius, ut vulgo creditur, sed institutio pejor.
PATRICIUS.
Vera loquitur.
IRENAEUS.
Neque id peccatum adeo matrum est; ut non sit etiam patrum, qui matribus ipsis molliores sunt aliquando et remissiores.
PATRICIUS.
Ita profecto.
PHILOSTORGUS.
Hic me adumbrari sentio.
IRENAEUS.
Sed ut ad natum revertamur tuum, quid tandem contigit, Philistorge?
PHILOSTORGUS.
Id contigit, quod his solet adolescentibus contingere, qui, excusso omni fraeno, se suis tradidere libidinibus.
PATRICIUS.
Id sane dolendum est, sed jam dixi tibi, et iterum dico, tales sunt liberi, quales a puero finxeris.
PHILOSTORGUS.
Tibi debeo plurimum, Patrici, qui sic in partem dolorisn veneris.
PATRICIUS.
Oh! venio lubens.
IRENAEUS.
Ego tibi sum auctor, ipsum ut ab otio retrahas, quam maxime poteris, et efficias ut te patrem sentiat, et vitae moderatorem suae.
PHILOSTORGUS.
Parebo consiliis, Irenaee, et hac de re tecum alias plura. Nunc venio ad epistolam, quae hodie forte fortuna in meas incidit manus, dum ad filium affertur meum.
PATRICIUS.
Quod genus epistolae?
PHILOSTORGUS.
Nescio, neque vero apposuit nomen, qui scripsit, et tamen parenti suo innotescere plurimum refert. Quaeso vos, si quod rei dare potestis indicium, hoc date.
PATRICIUS.
Cedo istam epistolam. Scripsit videlicet ex his nebulonibus aliquis, nato, qui sunt familiares tuo.
PHILOSTORGUS.
A nebulone certe scriptam dicerem, nisi domo tua allatam suspicer.
PATRICIUS.
Tune illam ab Eugenio scriptam competisti?
PHILOSTORGUS.
Eugenius non ita cum filio conjunctus est meo, quam tuus Philotas. Neque de utrovis quicquam compertum habeo, sed interrogo; nosti manum.
PATRICIUS.
Non novi.
IRENAEUS.
Novi ego, ni fallor. Nuper inspiciente et dictante me, scribebat ad patruum Philotas.
PATRICIUS.
Quid tum? an eadem est epistola?
IRENAEUS.
Non eadem epistola, sed eadem, credo, est manus.
PATRICIUS.
Quid ais? an Philotas est nebulo?
IRENAEUS.
Hic, inquam, hic Philotae agnosco manum, quamvis dissimulata sit aliquantulum, et ambiguis exarata literulis.
PATRICIUS.
Apage sis, Irenaee, cum ista suspicione tua; tuque, Philostorge, a criminatione falsa te abstine.
PHILOSTORGUS.
Abstineo. Philotam amantiorem patris hactenus credidi, quam ut sentiret simile quid, vel scriberet.
PATRICIUS.
Ita prorsus.
PHILOSTORGUS.
Sed ut est adolescentum ingenium leve, subdolum, ad nequitiam proclive...
PATRICIUS.
Hoc de filio tuo dixeris, non de meo.
PHILOSTORGUS.
De tuo non dico.
PATRICIUS.
Neque meum temere accusaveris.
PHILOSTORGUS.
Neque temere accuso.
PATRICIUS.
Et illum a tanto scelere prorsus abhorrere credideris.
PHILOSTORGUS.
Quod jubes, credo. Nunc istam redde, quaeso epistolam, ut in multas circumferam domos, donec innotuerit manus.
PATRICIUS.
Circumferre nihil opus est, igni tradenda est, et ego tradam.
PHILOSTORGUS.
At mea interest, et patris, ut ne diu lateat auctor. Neque possum sine culpa mea, et alterius periculo...
IRENAEUS.
Citra culpam et periculum potes securus esse.
PHILOSTORGUS.
Si qua culpa est, totam in te et in illum transfero.
IRENAEUS.
Totam in me recipio.
PHILOSTORGUS.
Valete ergo.
IRENAEUS.
Philistorge, bene vale, et filium bene rege.


SCENA XV.
PATRICIUS, IRENAEUS.

IRENAEUS accedit ad Patricium, qui legit epistolam in angulo.
Quid narrat isthaec epistola? quid docet?
PATRICIUS.
Docet nunquam defore calumniatores, qui falsis criminibus innocentes opprimant.
IRENAEUS.
Bene, nihilne praeterea?
PATRICIUS.
Quosdam esse molestos homines, qui alienis rebus temere se, et importune admisceant.
IRENAEUS.
Optime. At nonne docet eadem quosdam esse patres nimis erga liberos amore misere excaecatos?
PATRICIUS.
Tu, qui tam oculatus es, lege, et uter nostrum caecutiat vide. Irenaeo tradit epistolam.
IRENAEUS.
Placet.
PATRICIUS.
Sed ea conditione, ut si hanc epistolam Philotae falso attributam ostendero, palinodiam canas.
IRENAEUS.
Volo. Legamus (Epistolam recipit.)
Te amo, tibique gratulor, Pamphile, quod paternae auctoritatis jugum excusseris; patrem tuum admiror, et rideo, qui tibi moderari velit id aetatis, quo tui juris esse debeas. Equidem si vigesimum attigissem annum, meus sciret pater quibus terminis paterna definiatur auctoritas. Gratia Superis, est ille bonus vir.
PATRICIUS.
Quid me respicis?
IRENAEUS.
Gratia Superis, est ille bonus vir, et hoc uno molestus quod me blanditiis oneret, ac prope enecet suis. Ferendus tamen est, dum vel me illi fortuna, vel illum mihi mors auferat. Profecturus est hodie nescio quo. Hon!
PATRICIUS.
Quid haeres?
IRENAEUS.
Profecturus est hodie nescio quo. Ejus profectio consiliis favet meis. Si res bene processerit, scies. Tu cape exemplum de me, si sapis, et vale.
PATRICIUS.
Jamne vides quam temere, et injuria Philotam in suspicionem adduxeris?
IRENAEUS.
Istud non video.
PATRICIUS.
Tune hanc ipsi etiamnum tribuas epistolam?
IRENAEUS.
Quidni? si quidem et male dissimulata manus, et aperta verba rem indicant.
PATRICIUS.
Quid si Philotae manum imitatus est aliquis, ut falsum ipsi crimen imponeret? Quod quidem facile crediderim, si verba melius essent ad fraudem composita, sed nulla ex parte congruunt.
IRENAEUS.
Congruunt nimis.
PATRICIUS.
Quae verba?
IRENAEUS.
Istae blanditiae.
PATRICIUS.
Ah, ah. He. Istae blanditiae an sunt filio graves? An solus ego pater qui blandiar liberis?
IRENAEUS.
Ista profectio.
PATRICIUS.
Ista profectio nihil indicat; imo Philotam absolvit qui si de profectione mea scriberet non semel litteras deleret lacrimis.
IRENAEUS.
Hoc credis.
PATRICIUS.
Credo; et lacrimae quas mihi profecturo dedit modo faciunt fidem. Sed ista omittamus licet. Quid ad haec? ferendus tamen est pater, dum vel me illi fortuna, vel illum mihi mors auferat. Hae voces annon tuam suspicionem prorsus diluunt?
IRENAEUS.
Non plane.
PATRICIUS.
Proh! Deus immortalis! adeone homines stare in sententia pertinaces! Mortem meam expectat filius qui me plus se diligit, qui si morbo vel levissimo tentari me audiret, tabesceret luctu.
IRENAEUS.
Luctu tabesceret.
PATRICIUS.
Omnino.
IRENAEUS.
De Philota loqueris, an de Eugenio?
PATRICIUS.
De Eugenio nempe! De Philota loquor, atque cum aegrotabo, vetabo id resciat, ipsum ne absumat dolor.
IRENAEUS.
Ne metue. Illum dolor non absumet, idque si metuis unum, jam aegrotare tuto potes.
PATRICIUS.
Ah! Nimium diu Philotae amorem suspicaris, et fidem; volo te errore isto levare et quidem hodie.
IRENAEUS.
Filium advoca, litteras ostende, et ex voce et vultu indicium cape.
PATRICIUS.
Aliam probationem volo, quae plus exigat morae, sed plus fidei habeat.
IRENAEUS.
Non tu profecturus es modo?
PATRICIUS.
Certum est non proficisci prius quam suspicionem falsam a filio removerim.
IRENAEUS.
Falsam cupio, nam te amo et Philotam. At cave ne dum filii amorem probas, ea videas, quae videre nolis.
PATRICIUS.
Scio quid cavendum sit. Tu me aliquid excogitare sine.
IRENAEUS.
Sino, et oro aliquid etiam excogites quo Eugenii animum probes.
PATRICIUS.
Utriusque probatio fiet, et Philotae et Eugenii.
IRENAEUS.
Utinam sic in Philota fallar ego, ut tu falleris in Eugenio!
PATRICIUS.
Quo pergis?
IRENAEUS.
Quoniam per tempus licet, unas aut binas scribo domi litteras, quas tibi profecturo tradam.
PATRICIUS.
Binas, ternas, quaternas, si lubet, scribe in hoc secretiore conclavi, nam te abesse nolo, te rei testem volo.
IRENAEUS.
Adero lubens.


SCENA XVI.
PATRICIUS solus.

Quid capiam consilii? aut quas ad artes me conferam? Si fingerem... non placet. Quid si... neque res bene procederet... at enim possum... non male. Illud quidem comicum ac ludicrum est, sed idoneum ad rem. Fingam primo hon, hon, hon. Singula quae cogitat numerat digitis et imitando exprimit. Deinde... hon, hon...; interim latitabo; hon, hon... ubi tempus erit, prodibo... hon ,hon, hon. Irenaeumadvocabo. hon, hon, hon... bene, ingeniose. Pol! magnas utilitates habet ingnium. Ingeniosis hominibus nihil arduum est. Superi! qua perfundar laetitia, cum Irenaeum erroris convicero, et linguam ipsi occlusero. Ignosce, Philota, quod faciam amoris periculum tui. Est ille quidem mihi notus et perspectus, sedenim qui amant et redamari se putant,id vero aliis dubium esse nequeunt pati: rem aggrediamur impigre. Atenim adjutore est opus.


SCENA XVII.
DOLOPHILUS, PATRICIUS.

DOLOPHILUS in theatrum prodit quasi aufugiens, neque Patricium advertens.
Ahy! ahy! ahy! Superi! indignum facinus! at illud resciet pater, dicam hercle Patricio, ubi redierit. Ahy!, ahy!, ahy!
PATRICIUS.
Bene est, jam me profectum putant. Heus, Dolophile.
DOLOPHILUS.
At, at credebam abesse te. Praesentem gaudeo. Ahy, ahy!
PATRICIUS.
Loquere demissa voce, furcifer.
DOLOPHILUS.
Ahy, ahy, ahy!
PATRICIUS.
Non vis tacere?
DOLOPHILUS.
An prohibes miseros dolere, et conqueri? ahy, ahy!
PATRICIUS.
Quid clamas? quid quereris?
DOLOPHILUS.
Fuste contrivit humeros tuus ille gnatus.
PATRICIUS.
Eugenius nonne? ubi est? illum ego...
DOLOPHILUS.
Non Eugenius, sed Philotas.
PATRICIUS.
Ah! Philotas. Jam intelligo quis in culpa sit; ipsum nempe verbo laeseras.
DOLOPHILUS.
Nequaquam. Sed quia te absentem putat omnia pro imperio agit. Immerentes verberat; bacchatur, furit. Monebo certe praesentem adesse te.
PATRICIUS.
Manedum. Nihil opus est me praesentem sciat.
DOLOPHILUS.
Recte dicis, neque enim praesentem veretur magis, quam absentem. Ahy, ahy! Recrudescit dolor.
PATRICIUS.
Macte animo, et querelas omitte, veni mecum.
DOLOPHILUS.
Quid me vis facere?
PATRICIUS.
Dicam modo. Adventat aliquis.
EUGENIUS in post-scenio.
Dolophile.
DOLOPHILUS.
Me vocat Eugenius.
PATRICIUS.
Cave respondeas. Sequere, propera.
EUGENIUS.
Heus, Dolophile.


SCENA XVIII.
EUGENIUS cum arcula quam gestat sub axilla.

Ubi lates? nemone est qui de Irenaeo me doceat? ubi sit, utrum verba de me cum patre fecerit, quid ab eo responsi tulerit, hoc se renunciaturum promiserat. Nihil retulit. Quid putem? ah! nimium intelligo. Nihil egit, imo quod noluit, quod nescit, mihi exilium acceleraverit. Heu me!... Ergo adornanda profectio est, colligendae sunt sarcinulae, quas in hac recondam arcula; et mecum auferam. Colligere non fuerit longus labor; ex paternis rebus auferam nihil, praeter odium, grande onus, et jam diu collectum mihi. Ex maternis opibus nihil mecum asportabo praeter hanc pixidem (Pixidem exerit in qua depicta matris imago est.) in qua matris depicta imago est. Dulce pignus! pretiosa imago sed meis quotidie aspersa ac prope deleta lacrimis... O mater! dilecta mater! si qua tibi, post mortem tui cura Eugenii superest (et certe superest aliqua) illum respice, sortem ejus miserere... hei mihi! tu quoad vixisti, aderas solatium, praesidium, et salus... At postquam te mihi misero immatura mors abstulit, quae me deinde manus servare potest? cujus opem implorabo?


SCENA XIX.
PHILOTAS, EUGENIUS.

PHILOTAS.
Ipsum te quaerebam, Eugeni, dum nemo nos audit, paucis te volo.
EUGENIUS.
Quid est, frater?
PHILOTAS.
Istud depone, quod geris onus, et audi me, jam diu video et summo cum dolore video tecum agere patrem, non ut decet patrem, sed inclementer admodum. Id certe tuli, et fero aegerrime.
EUGENIUS.
Multum tibi debet Eugenius, quod te misereat sui. Faxit Deus, pro ista tua in fratrem benevolentia, ut semper propitium habeas patrem.
PHILOTAS.
Malis tuis indolere parum est; his etiam mederi cogito.
EUGENIUS.
Mitte cogitationem istam, frater, et me calamitati permittas meae.
PHILOTAS.
Tene patiar iniqua tamdiu servitute opprimi, nec te illa coner eximere?
EUGENIUS.
Vani erunt conatus tui, patrem ex infenso reddes insensissimum, hoc efficies unum.
PHILOTAS.
Vis ergo patre semper irato frui, et hoc lentus videam!
EUGENIUS.
Ah! frater, non videbis diu. Patre irato fruar, sed absente.
PHILOTAS.
Quid ita?
EUGENIUS.
Paulo antequam in viam se daret pater, vocavit me, et minaci voce para te, inquit, ad proficiscendum. Quo me mittis, inquam? Eo, respondit ille, unde neque facilis, neque promptus sit reditus.
PHILOTAS.
Superi! hoccine est patrem esse, nec tu tale praevertas malum?
EUGENIUS.
Nam quid me vis agere?
PHILOTAS.
Operam mihi mutuam pollicere, hoc unum volo.
EUGENIUS.
Polliceor. Quod si tale infortunium averteris, frater, vitam restitueris mihi.
PHILOTAS.
Avertam sane. Ausculta, quid facere nos conveniat, vide.
EUGENIUS.
Ausculto.
PHILOTAS.
Profectus est pater. Non redibit ante decem, aut quindecim dies.
EUGENIUS.
Sic puto.
PHILOTAS.
Nocte proxima, cum totam oppresserit familiam sopor, consurgemus.
EUGENIUS.
Quid postea?
PHILOTAS.
Penetrabimus in illud conclave interius, ubi pecuniam asservat pater. Frangemus arcam: auri quantum poterimus auferemus. Crastina die bene mane conscendemus equos. Pamphilum nobis adjungemus. Ibimus quo nos cumque tulerit pecunia, et fortuna melior patre. Quid hoc est? stupes! annon hoc consilium placet?
EUGENIUS.
Vis me tentare, frater; de industria facis, ex animo non loqueris.
PHILOTAS.
Ex animo loquor.
EUGENIUS.
Ludis, inquam.
PHILOTAS.
Non ludo.
EUGENIUS.
Nunquam tu istud mihi consilium dabis.
PHILOTAS.
Quid habet consilium hoc, quod improbes?
EUGENIUS.
Imo quid habet quod non improbem? Egone paterna furtim exeam domo?
PHILOTAS.
Qua per vim expellendus es brevi.
EUGENIUS.
Si expellendus sum innocens, malim quam nocens. Egone pecuniam surripiam patri?
PHILOTAS.
Qui tibi pecuniae impertit nihil, qui se oblitus est patrem.
EUGENIUS.
Si se oblitus est patrem, an debeo me oblivisci filium? at tu, Philota, qui me invitas ad fugam, an oblivisceris, quo sis apud patrem loco? tune deseras amantem?
PHILOTAS.
Putabam me loqui cum Eugenio, cum fratre. Errorem agnosco meum.
EUGENIUS.
Non errasti. Hic fratrem vides, et quidem addictum tibi: sed indocilem, quod das, pravum et turpe consilium sequi.
PHILOTAS.
Consilium scilicet, quod mihi suggessit amor in te meus.
EUGENIUS.
Credo equidem. Tametsi suadere culpam, odisse est, non amare. Sed si consilium hoc suggessit amor in me tuus, illud amor idem ex animo evertat tuo.
PHILOTAS.
Esto miser igitur; quoniam ita placet, quoniam vis semper incassum queri, e calamitate nunquam emergere.
EUGENIUS.
Huc tua recidit in fratrem misericordia, ut misero convicium adjicias, crudelis!
PHILOTAS.
Abi: misericordia indignus es.
EUGENIUS.
Ah!


SCENA XX.
PHILOTAS, EUGENIUS, DOLOPHILUS.

DOLOPHILUS dolore ficto exanimatus et ejulans.
Occurit mihi uterque, commode dicam, an incommode. Ah!
PHILOTAS.
Quid tibi vis, furcifer?
EUGENIUS.
Quid affers novi?
DOLOPHILUS.
Ah! tristem utrique nuncium affero, tibi vero maxime, Philota.
PHILOTAS.
Quid accidit?
DOLOPHILUS.
Dum egredior domo, reperi hominem in via, qui narravit, ah...
EUGENIUS.
Quid est?
DOLOPHILUS.
Patricius, herus meus, pater utriusque vestrum, ah!...
EUGENIUS.
Patricius!
PHILOTAS.
Non vis absolvere?
DOLOPHILUS.
Sine me respirare paululum. Patricius dum Rothomagum petit, equo indomito vectus, ad amici hortos in proximo suburbio positos voluit divertere; trajiciendus fuit pons ligneus. Ibi restitare suspiciosus equus, urgere Patricius, et ilia calcaribus fodere. Ille doloris impatiens adversus stimulum recalcitrat. Erigit se in pedes, subsilit et gravi succussu equitem in altam fossam trans pontem dejicit. Ah!...
EUGENIUS in cathedra decidens vel scenae innixus.
Me miserum! occidit pater, et quidem iratus mihi. Ah!
PHILOTAS.
Quid ploras, Eugeni, quid ejulas? nondum audivisti quid iste casus importaverit mali.
EUGENIUS.
Occidit, inquam, pater, occidit. Hei, mihi!
PHILOTAS.
Quin tu narrare pergis?
DOLOPHILUS.
Statim accurunt cum famulo homines qui cadentem viderant. Descendunt in fossam, afflictum et jacentem erigunt, suscipiunt manibus, vicinam in domum transferunt, ibi lecto imponitur semianimis, sine voce, sine motu, sine halitu, ut pro mortuo habitus sit. Nullum tamen exstabat vulnus in capite, aut in reliquo corpore. Malum quippe totum erat intus. Tandem variis excitatus modis redit ad se paululum, attollit caput, vos ambos vocat.
EUGENIUS.
Me vocat? ah si me novisset pater, amavisset; et noverit, si vivet.
DOLOPHILUS.
Ah! non vivet. Mox cervice lassa aegrum reponit caput, graves et longos ciet gemitus, morienti similis, et morti proximus.
EUGENIUS repente surgens.
Ibo, certe, ibo.
PHILOTAS.
Quorsum ibis?
EUGENIUS.
Ibo; et extremos spiritus morientis legam.
PHILOTAS.
Siste Eugeni, siste; prius vivere desierit pater, quam ad ipsum perveneris.
EUGENIUS.
Saltem amplectar mortuum, quem amplecti vivum non licuit. Duc me, Dolophile.
PHILOTAS.
Quo ruis, frater, tune luctu perditus exeas domo, et urbem ululatu compleas?
EUGENIUS.
Sinite (conatur se subducere, fratri et famulo.) Patrem videam, et morienti vel mortuo commoriar. Ah, ah, ah!... Jam morior. Hic deliquium animi patitur.
PHILOTAS.
Frater, curabis patrium funus. Aliae me manent curae. Cito aperiendum istud conclave. Pede pulsat januam conclavis, quasi illam emoturus.
DOLOPHILUS.
Ego quid faciam?
PHILOTAS.
Quaere tibi dominum, et domum.
DOLOPHILUS.
Hui! tam cito, oh!...


SCENA XXI.
EUGENIUS, DOLOPHILUS.

DOLOPHILUS variis succussibus Eugenium excitare tentans.
Atenim, Eugeni, quid agis!... heus tu, Eugeni, nihil respondes... Expirat, credo; Eugeni... surge.... Eugeni.... vivit pater.... me miserum! occidit.... quid tam diu latitas, here, quid ultra expectas. Veni ocius, aut Comoedia nostra veras dabit lacrimas.


SCENA XXII.
PATRICIUS, EUGENIUS, DOLOPHILUS.

PATRICIUS.
Ah! caligant oculi! non sum apud me, neque ubi sim sat scio... Superi! quid audivi?
DOLOPHILUS.
At vide... Eugeni... non reviviscit.
PATRICIUS.
Philotas!
DOLOPHILUS.
Vivit Philotas. Eugenius occidit. Eugeni, animum extinxit dolor. Eugeni!...
PATRICIUS voce flebili filium compellans.
Eugeni, Eugeni, vive, non sum mortuus, audi me patrem, aspice.
EUGENIUS.
Ah... ah...
DOLOPHILUS.
Bene est, redit ad se. Irenaeum accerso, ut imperasti.


SCENA XXIII.
PATRICIUS, EUGENIUS.

EUGENIUS, redit ad se paulatim neminem adesse putans. Stat prope cathedram Patricius filii motus observans.
Ha... ha... ha.... vigilone, an dormio? Ha!
PATRICIUS, pallio involutus.
Respice me...
EUGENIUS repente aufugiens cum trepidatione.
Ah! Superi! redit umbra patris. Ah!
PATRICIUS, bracchia et pallium extendens filium prosequitur cum ejulatu.
Quem fugis?
EUGENIUS, territus per theatrum currens.
Ah! perii, miser. Ah! ah! ah!
PATRICIUS.
Consiste, Eugeni, consiste.
EUGENIUS, metu exanimatus, uno genu flexo, toto corpore contremiscens.
Umbra, flebilis umbra, quid me prosequeris? Pater, saltem placabilis esto post mortem.
PATRICIUS.
Umbra non sum. Corpus solidum vides et vivum. Nunquam fui mortuus.
EUGENIUS.
Tune pater?
PATRICIUS.
Nate, patrem agnosce.
EUGENIUS, patris genua trepide amplectens.
Ignosce, pater optime, si quid...
PATRICIUS, Eugenium complexu tenens.
Te filium, ah! te filium agnosco meum.
EUGENIUS, cum trepido laetitiae sensu.
Pater suavissime!
PATRICIUS.
Tu eris deinceps amor patris et deliciae. Ah! Philota perfide!
EUGENIUS.
Pater amantissime.


SCENA XXIV.
IRENAEUS, PATRICIUS, EUGENIUS.

IRENAEUS, ad Patricium qui Eugenium complectitur.
Oh! quid istud est, Patrici. Quaenam ista tam repentina mutatio?
PATRICIUS.
Ah! Irenaee, filium vides, qui solus patri superest.
IRENAEUS.
Nonne vivit Philotas?
PATRICIUS.
Philotas, Philotas! vocem intercludit dolor. Hoccine est amari? Philotas, quem exanimatum iri credideram, si me tentatum audiret morbo vel levissimo, Philotas me morti proximo audivit animo quieto, siccis oculis, perfidus!
IRENAEUS.
Non omnes capiunt adolescentes quanti sua interest patrem diu vivere.
PATRICIUS.
Sic amantem redamat ingratus. Ah!... Dolore obrutus in cathedram cadit, et vultum pallio involvit.


SCENA XXV.
PHILOTAS, PYRACMON, PATRICIUS, EUGENIUS, IRENAEUS.

PHILOTAS in postscenio.
Istam omitte januam, Pyracmon.
PATRICIUS.
Quid audio?
EUGENIUS.
Occuram et monebo.
PATRICIUS.
Consiste.
PHILOTAS.
Non hoc, sed aliud referandum est conclave.
PATRICIUS, ad Irenaeum et Eugenium.
Absistamus paululum. Illic delitescite dum...
PHILOTAS, Theatrum ingrediens.
Cito, cito seram hanc mihi revelle.
PATRICIUS, in Philotam irruens.
Quo properas, sacrilege.
EUGENIUS, Patricium cohibens.
Clementer, obsecro.
PHILOTAS.
Superi, ubi sum?
PATRICIUS, in fabrum ferrarium involans.
Quid agis, furcifer?
PYRACMON.
An mortui reviviscunt?
IRENAEUS, ad Pyracmonem.
Absiste isthinc ocius... tuque, Philota, fuge.


SCENA XXVI.
PATRICIUS, IRENAEUS,PHILOTAS, EUGENIUS.

PATRICIUS.
Nunquam hodie effugiet. Tu me vivum et spirantem adhuc spoliare velis, carnifex?
PHILOTAS operto capite patrem respicit; Irenaeus ipsi pileum eximit, et monet ut reverenter coram patre se gerat.
Te mortuum Dolophilus dixerat.
PATRICIUS.
Non dixit. Illum audivi, illic aderam. Sed esto, dixerit. Tu mortuo sic parentas, impie!
IRENAEUS.
Absiste, Philota!
PATRICIUS.
At quid cessas? quin pecuniam et vitam eripis, quin vivum sepelis, barbare?
PHILOTAS.
Mene mortis tuae cupidum putas?
PATRICIUS.
Illam expetis. Id testatum habeo, et dictis, et factis, et scriptis.
PHILOTAS.
Et scriptis? quibus scriptis?
PATRICIUS.
Epistolam habeo.
PHILOTAS.
Quam epistolam?
EUGENIUS.
Frater, quid isthic moraris?
PATRICIUS epistolam Philotae exhibens.
Sume, ingrate, lege; aude negare te has scripsisse litteras.
PHILOTAS.
Non nego, fateor.
PATRICIUS.
Fateris, ego credere non potui, demens! nec te patri tandiu, fucum fecisse pudet, parricida?
IRENAEUS.
Desine objurgationum, Patrici; te, Philota, non patiar isthic ultra resistere; abscede.
PATRICIUS, in Philotam volens irruere.
Vix possum mihi temperare quin ipsum ruam, agam, rapiam.
IRENAEUS, Patricium sedere jubens.
Quiesce, Patrici; teque ad misericordiam revoca.


SCENA XXVII.
PATRICIUS, IRENAEUS, EUGENIUS.

PATRICIUS, surgens et in cathedram recidens.
Itane perfidus, impius, barbarus? ah!
IRENAEUS.
Convicia nihil prosunt.
PATRICIUS.
Deficit animus prae dolore.
EUGENIUS.
Fer opem patri, Irenaee, nondum audeo proprius accedere.
PATRICIUS.
Accede, nate, ne verere, amplectere. Ah! Eugeni, ah fili! dilecte fili! solatium patris unicum... ah! ah! Philota, scelerate Philota!
IRENAEUS.
Omitte nos, Eugeni, et amore paterno fac te semper dignum exhibeas.
EUGENIUS.
Id praestabo, quantum potero. Tu, quaeso, patrem Philotae reconcilia, si potes, et bene vale.


SCENA XXVIII ET ULTIMA.
PATRICIUS, IRENAEUS.

IRENAEUS.
Nosti jam liberos, Patrici.
PATRICIUS.
Ah nimium novi, Irenaee, tu me errore levasti hodie, sed nisi consolaberis, moriar. Philotas perfidus! Philotas! quis hoc crederet?... Non, non possum ultra vivere. Surgit, et in parietem irruit quasi muro caput impacturus.
IRENAEUS.
Vive, Patrici, vive, ut emendes Philotam, ut ipse te emendes et liberos amare discas.
PATRICIUS.
Certum est, neminem amabo deinceps.
IRENAEUS.
Quid? ne Eugenium quidem amabis? quem tu expertus es tam amantem tui.
PATRICIUS.
Non. Ne forte amando faciam ex amante perfidum.
IRENAEUS.
Non omnes eodem sunt ingenio adolescentes. Multi sunt quos parentes amare possint, absque periculo. Nec unquam liberos amando perdit pater, cum prudenter amat.
PATRICIUS.
Doce igitur quid sit prudenter amare, nam ego...
IRENAEUS.
Non is ego sum alios qui edoceam. Illud tamen dicam quod ipsa natura praescribit, et ratio comprobat. Sit aequalis, vel certe videatur aequalis in omnes liberos paternus amor. Ne sit severus nimis, aut nimis remissus; parcus nimis, aut nimis prodigus. Atque ut multa uno verbo complectar, liberos non propter se ipsum amet pater, sed propter ipsos, et id curet ut amando faciat meliores. Ego te nimium moror. Has litteras accipe, et ubi Rothomagum perveneris, ipse, nisi molestum est, amicis, quibus inscriptae sunt, redde.
PATRICIUS.
Accipio lubens, et reddam sedulo, sed non proficiscar hodie.
IRENAEUS.
Ecquid causae est cur destinatum iter omittas?
PATRICIUS.
Ita sum aeger animo et corpore, ut non ausim pedem efferre domo. Et male metuo, ne mala tussis redeat. Hon, hon, hon. Lectum peto.
IRENAEUS.
Abjice omnem animi aegritudinem, Patrici, et tibi gratulare quod simulando, et quasi comoediam agendo...
PATRICIUS.
Hon. Qualem comoediam?
IRENAEUS.
Tibi gratulare, inquam, quod illud deprehenderis in quo parentes errant plerique, quatenus sint cari liberis, et quomodo ipsi amandi sint liberi. Vale.
PATRICIUS.
Si me valere vis; fac ut Philotam culpae poeniteat suae, et Eugenius alterius exemplo ne peccet.
IRENAEUS.
Id praestabis ipse, et si quid in ea re potero, adjuvabo. Iterum vale.
PATRICIUS.
Et tu valeto, Irenaee... Ex me documentum sumite, amore nimio excaecati patres, et alieno edocti periculo, liberos prudenter amare discite.

FINIS.

retour