EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

2
1 Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis.
2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino.
3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
4 Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
9 Et angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ”.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
14 “ Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “ Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ”.
16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in praesepio.
17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

Vocabulaire :
1. exeo, ire, ivi, ou ii, itum : sortir
edictum, i n : édit, règlement
describo, ere, scripsi, scriptum : décrire, délimiter, d’où faire un dénombrement, recenser
universus, a, um : tout entier, ensemble
orbis, is m : cercle, d’où la terre
2. descriptio, onis : description, délimitation, recensement
praeses, idis m : gouverneur
3. profiteor, eri, fessus sum : faire profession, déclarer devant un magistrat, d’où se faire recenser
singuli, ae, a : chacun en particulier
civitas, atis f : cité, Etat
4. ascendo, ere, scendi, scensum : monter
Judaeus, a, um : de Judée
voco, are, avi, atum : appeler
familia, ae f : famille
5. desponso, are, avi, atum : fiancer
praegnas, atis = praegnans, tis : qui est près de produire
praegnans uxor : femme enceinte
6. impleo, ere, plevi, pletum : remplir, accomplir
pario, ere, peperi, partum : enfanter
7. primogenitus, a, um : premier-né, aîné
pannus, i m : morceau d’étoffe, lambeau
involvo, ere ; volvi, volutum : enrouler, envelopper
reclino, are, avi, atum : incliner, déposer
praesepium, ii n : étable
deversorium, ii n : hôtellerie, auberge
8. pastor, oris m: berger, pasteur
regio, onis f: région
vigilo, are, avi, atum: veiller
custodio, ire, ivi, itum: surveiller
vigilia, ae f: veille
nox, noctis f: nuit
grex, gregis m : troupeau
9. ecce : voici que
angelus, i m : envoyé, ange
sto, stare, steti, statum : se tenir, se dresser
juxta + acc. : tout près de
claritas, atis f : clarté
circumfulgeo, ere, fulsi : briller autour, resplendir autour
timeo, ere, timui : craindre
timor, oris m : peur
10. evangelizo, are: évangéliser, annoncer
gaudium, ii n : joie
11. nascor, i, natus sum : naître
salvator, oris m : sauveur
12. signum , i n : signe
invenio, ire, veni, ventum : trouver
infans, antis : qui ne parle pas, enfant
pono, ere, posui, positum : poser
13. subito adv. : soudain
multitudo, inis f : multitude, grand nombre
militia, ae f : milice
caelestis, e: céleste
laudo, are, avi, atum: louer
14. gloria, ae f : gloire
altus, a, um: haut
pax, pacis f: paix
homo, inis m : homme
voluntas, atis f : volonté
15. discedo, ere, cessi, cessum : s’éloigner
caelum, i n : ciel
loquor, i, locutus sum: parler, dire
ad invicem : réciproquement
transeo, ire, ivi, itum : traverser, passer
usque : jusqu’à
verbum, i n : mot, parole
ostendo, ere, tendi, tentum : montrer
16. venio, ire, veni, ventum: venir
festino, are, avi, atum : se hâter
17. cognovi, isse, cognitum : connaître
puer, eri m : enfant
miror, ari, atus sum : s’étonner, admirer
19. conservo, are, avi, atum : conserver, garder
confero, ferre, contuli, collatum : apporter ensemble, porter
cor, cordis n : coeur
20. revertor, i reversus sum : retourner
glorifico, are, avi, atum : glorifier
sicut : comme

retour