Concours du GELAHN 2009
Elèves de seconde et de première
VERSION LATINE
Une autre version
Mendacium cauda nigrescit.
Simii parabola.

      Mercatores in navi Atticam legebant cum simiolis, ut fieri adsolet lusitantes, cum esset gravis tempestas, et praesens naufragium. Jamque disjectis et fluitantibus paene omnibus, nabat in undis simius. Hunc delphinus pusionem ratus, simulque miseratione ductus, qua in homines commoveri solet, blandissime defert humeris ad portum. Jam in conspectu erat Piraeus, et taedium laboris fallebant sermonibus : Simius de suo genere interrogatus, se civem Atheniensiem, et nobilem, et luculentis opibus praedicat. Postremo cum quaereretur ab eo, an Piraeus nosset ? (erat autem portus Atheniensis infantissimo cuique notus) : « Novi, inquit, novi, optimus ille est mihi amicus, et summus ac imprimis familiaris. » Delphinus tam impudenti mendacio offensus, vanum simiolum aquis suffocandum reliquit.

Nicolas CAUSSIN (1583-1651), De eloquentia sacra et humana, Liber quartus, De inventione et locis, p. 253, 1643.

retour