Concours du GELAHN 2007
Elèves de seconde et de première

VERSION LATINE


FABULA
Lupus paenitens.

Mores scelestos, ac vitam nefariam,
Instinctus olim tristi paenitentia,
Abominari fortiter coepit Lupus.
« Crudelitatis aestu semper abripi,
Fervere semper amore caedis impio,                        5
Haec vita non est, inquit ; ergo aliam libet
Vivendi regulam experiri, affectibus
Legem immodestis ponere, converti bonas
Ad pacis artes atque mansuetudinis :
Pecudes lanigeras, mite et innocuum genus,        10
Placet imitari, et illarum commercio
Deformitatem corrigere nostrae indolis. »
His dictis, recta tendit ad ovium gregem,
Animo paratus, ut videbatur sibi,
Non modo creare nil (1) mali, at etiam suis            15
Probe mutatis has (2) recreare (3) moribus,
Heu! Quanta vis est pravae consuetudinis!
Gentem ille placidam vix propius inspexerat,
Simul iras veteres sentit exardescere,
Simul imperiosos impetus sequitur volens,           20
Praedamque, quam sors objicit primam, rapit.
    Fabella docet hos saepius homines, mera (4)
Quos turpitudo sceleris a scelere avocat,
Occasio simul est data (5), relabi ad scelus .


François-Joseph DESBILLONS (1711-1789).

Notes:
  (1) Nil = nihil.
  (2) Sous-entendre pecudes.
  (3) Recreare : ici charmer.
  (4) Merus, a, um : seul, unique, rien que – mera se rapporte à turpitudo.
  (5) Construire : simul occasio data est.



retour