Concours du GELAHN 2004
Elèves de terminale

VERSION LATINE



Un précurseur de la vache folle au XVIIe siècle ? L’agneau mangeur de viande.

    Cum ante annos circiter viginti, navis cujusdam Bel-regardi, Melitensis Equitis (1), Aegaeum mare perlustraret, ubi fuit ancora ad insulam quamdam ex Cycladibus, milites inde advexerunt ovem cum tenello agniculo (2). Matrem victus gratia (3) cum jugulassent (4), fetui (5) ipsi sic pepercerunt, ut ex cibis familiaribus, pane, carne (6), pisce, caseo et similibus vesci ipsum docuerint. Nono deinde circiter mense, appulit navis Melitem. Agnus jam grandior eductus est, frondibusque et herbis permissus. Mirum (7) autem, frondes herbasque aversatus est, manusque quibus soliti cibi porrigerentur, requisivit. Praetereo, cum occisus fuisset, carnem ipsius insipidam (8), ingratique gustus exstitisse. Hoc solum noto : si qui cibi (9) sine controversia fuere (10) agno non naturales, ipsum sic nutrierint, promoverint, delectaverint, quare non similia in nobis praestari (11) possint a cibis minime naturalibus ? Videre licet quid in bidente adsuetudo potuerit : quid mirum si et nobis quoque dum innutrimur carnibus carnes tandem sic placeant ? Dixi quid actum sit in ove ; [...] similia in bobus experiri licet ; similia quoque in ceteris. An vero, quia istis animalibus consuetudo facit carnium usum et jucundum et utilem, dicemus usum carnium esse illis secundum naturam ?

Pierre GASSENDI (1592 - 1655).

(1) Bel-regardi, Melitensis Equitis : Beauregard, Chevalier de Malte.
(2) agniculus, i m : agnelet.
(3) victus gratia : pour la manger.
(4) jugulassent = jugulavissent.
(5) fetus, us m : le petit.
(6) caro, carnis f : viande
(7) mirum : chose étonnante.
(8) insipidus, a, um : fade, insipide.
(9) qui cibi = cibi qui.
(10) fuere = fuerunt.
(11) praestari : être montré, prouvé.




retour