Concours du GELAHN 2004
Elèves de seconde et de première

VERSION LATINE

Avarus.

    Avarus et pecuniae magnus amator quidam, agris domoque sua et supellectili ac vestimentis venumdatis, aurum quod de pretio illorum coegerat liquefactum in unam massam refundit atque redigit, et hanc obruit terra. Quo autem loco aurum, eodem et (1)  animum ac cor suum sepeliit. Itaque ille quotidie venire (2) , et contemplari divitias suas, et magnam capere intuitu voluptatem. Hoc animadverso, quidam qui prope operis nescio quid (3)  facere consueverat, ratus id quod erat, aurum defodisse illic hominem, cum avarus satiatus aspectu terrae qua tegeretur aurum discessisset, accurrit, et eruta terra aurum reperit atque aufert. Mox avarus, ut solebat, revertitur, cumque vidisset quod interea factum fuerat, lamentari coepit miserabilem in modum (4), et tenuem vellere capillum et Deos atque homines incusare. Quem praeteriens quidam cum cerneret in maerore esse maximo, quid acciderit interrogat, et re audita : « Heus tu, inquit, ne plora, neve tantopere adflige animum tuum. Nihil enim, ut videtur, damni (5)  fecisti, qui tum etiam, cum haberes aurum, caruisti auro. Quare nunc repone istum in locum (6)  saxum quodpiam, tibique persuade ibi conditum esse aurum. Nam nihil prorsus interfuerit, neque alterum altero majori tibi usui esse poterit. Neque enim cum adhuc aurum defossum istic esset, a te usurpabatur. »
    Significat fabula frustra possideri ea quibus non utaris. Neque esse fructum divitiarum, nisi in harum usu.

(1) et = etiam.
(2) venire, contemplari, capere : infinitifs de narration.
(3) operis nescio quid : je ne sais quelle tâche.
(4) miserabilem in modum = in modum miserabilem.
(5) nihil damni : damni complément du pronom nihil.
(6) istum in locum = in locum istum.



retour