Concours du GELAHN 2003
Elèves de seconde et de première

VERSION LATINE

Le Satyre et l’homme

    Credidit antiquitas (1) esse satyros quosdam in nemoribus, semihomines, et semicapros, alioqui dicaces. Ex his narrant quemdam coactum hiemis rigore contulisse sese (2) in casa hominis rustici. Receptus est ad focum, et ut hoc genus maxime curiosum (3), animadvertit hospitem inflare in manus. Rogavit cur id faceret. Respondit : « Ut calefaciam, inquit, manus meas. » Cum accubuissent (4), rursus hospes in polentam plus satis (5) fervidam inflavit. Satyrus admirans rogavit cur id faceret. « Ut refrigerem, inquit, polentam plus satis calidam. » Tum Satyrus : "Quid ego audio ? inquit, idem (6) ex eodem ore calidum efflas et frigidum ? Cum tali animanti mihi non est animus (7) habere domesticam consuetudinem (8)." Subrexit, ac rediit in suam solitudinem, potius habens (9) illic algere, quam apud talem hospitem refocilari (10). Quoque (11) minus mirum videatur hoc admiratum fuisse Satyrum (12), torsit ea res philosophorum ingenia, qui (13) fiat, ut universus halitus (14) ore diducto simul emissus tepefaciat, contracto (15) per angustum efflatus (16) refrigeret. Nos certe monere debet hic apologi non inutilis jocus, ut ab bilinguium commercio nos abducamus, qui dicunt bonum malum (17), et malum bonum, ponentes tenebras in lucem, et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.

Didier ERASME (1469 – 1536).

Notes :
(1) antiquitas = antiqui : les Anciens
(2) se(se) conferre : se réfugier
(3) sous-entendu est
(4) accumbo, ere, cubui : être allongé à table
(5) plus satis = trop
(6) idem = en même temps
(7) mihi non est animus = je n’ai pas envie de
(8) habere domesticam consuetudinem = partager une maison
(9) potius habere… quam : trouver préférable de…plutôt que de
(10) refocilari : être réchauffé
(11) quoque + subj : et pour que
(12) hoc admiratum fuisse Satyrum : proposition infinitive, sujet de videatur : le fait que…
(13) qui adv.: comment
(14) universus halitus : le souffle de tous les hommes
(15) sous-entendu ore
(16) efflatus : part. parfait passif de efflo, are, avi, atum
(17) sous-entendu esse



retour