Concours du GELAHN 2002
Elèves de seconde et de première

VERSION LATINE

Apologus
Musca et formica.
 

     Praeferens se formicae musca, illam abjicere verbis, et se extollere (1). Vide, inquit, quanta sit humilitas tua : cava loca terrarum incolis et perpetuo humi reptas, magno cum labore tenuem victum quaerens. At me alae in sublime ferunt, et accipiunt mensae regiae, auro et argento ego eadem bibo, delicatissimis cibis vescor, purpurae incumbo. Quin etiam mollissimas saepe genas formosarum deosculor. Fastidiosae et inflatae opinione felicitatis respondit formica : Etiam hoc adde, improbitatem tuam invisam et odiosam esse omnibus, contra te flabella et venena parari. Itemque hoc, modica anni parte durare hanc beatam vitam tuam, dum sol fervet, hieme et frigore statim occidere. At ego aestate mediocri labore exerceor ut hieme quietam et securam vitam possim degere.
     Fabula hoc ait : qui quae vult dicit, ea quae non vult audit. Et hoc : non esse in parvis commodis, sed sine magnis incommodis vitam beatam.

Joachimus CAMERARIUS (1500 1574), 1571.

(1). abjicere et extollere sont deux infinitifs de narration.
 



 

retour