Concours du GELAHN 2001

VERSION LATINE

Un boeuf se plaint amèrement d'être sacrifié pour expier les offenses des hommes envers les dieux.

•  Les élèves des classes préparatoires et les étudiants traduisent l'intégralité du texte
•  Les élèves du second cycle des lycées s'arrêtent à : intellegantur a nobis (fin du 2ème §)

Note sur l'orthographe :

Conformément à l'usage latin, le u voyelle et le u consonne sont notés par le même signe : minuscule u, majuscule V. Il en va de même pour le i voyelle et le i consonne : minuscule i, majuscule I.

Ecce[1] si bos aliquis aut quodlibet ex his animal quod ad placandas caeditur mitigandasque ad numinum furias uocem hominis sumat eloquaturque his uerbis :

"Ergone, o Iuppiter aut quisquis alius deus es, humanum est istud et rectum aut alicuius in aestimatione ponendum ut, cum alius peccauerit, ego occidar, et de meo sanguine fieri tibi patiaris satis[2], qui numquam te laeserim, numquam sciens aut nesciens tuum numen maiestatemque uiolarim, animal, ut scis, mutum ? Quaenam est ergo causa ut alienum crimen meo luatur e sanguine et in nefas extraneum mea uita et innocentia producatur ? An quod animal uile sum, nec rationis nec consilii particeps, quem ad modum pronuntiant isti qui se homines nominant et ferocitate transiliunt beluas ? - Sed rationales illi sunt et articulatas expromunt uoces. -Et unde illis notum est an et ego quod facio meis rationibus faciam et uox ista quam promo mei generis uerba sint et solis intellegantur a nobis ?

Interroga Pietatem utrumne sit aequius me occidi, me confici, an hominem uenia et commissorum impunitate donari ? Quis in gladium formauit ferrum ? Non homo ? Quis cladem gentibus, quis nationibus imposuit seruitutem ? Non homo ? Quis parentibus, fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit commiscuitque potiones ? Non homo ? Quis maleficia repperit aut commentatus est tanta quanta uix explicari decem milibus nequeant uel annalium uel diariorum ? Non homo ? Ita istud non ferum, non immane, non saeuum est, non tibi, o Iuppiter, iniustum uidetur et barbarum me occidi, me caedi, ut fias tu placidus et ut scelerosis contingat impunitas?"

ARNOBE



[1] Ecce : suppléer un verbe : -"<voici ce qui se passerait> si...
[2] fieri...satis = satisfieri

retour